MOENIANA

MOENIANA
MOENIANA
male aliis Meniana, a Menio quodam, qui primus tigna proiecerit et id genus constructionis invenerit, dicuntur. Moenianum enim proprie περίβολος est vel podium, in circuitu solariorum positum, ne facilis in praeceps lapsus esset. Hieronym. in Ep. ad Suniam et Fretellam, Et quando praecipitur nobis, ut faciamus domati nostro coronam, hoc praecipitur, ut in tecto faciamus per circuitum quasdam eminentias, ne facilis in praeceps lapsus sit. Nempe sicut mediana, a voce media τὰ μέσα; ita moeniana, a moenia, i. e. περίβολοι; quare περίβολον moenianum etiam appellavêre, et voce Graecâ versâ in Latinam peribulum. Glossae MSS. peribulum, deambulatorium: quô modô moenianum vocatur, quod in moenianis et solariis deambulare solerent. Unde illud Augusti, Quid? Ego ut me populus dicat bene cultum, solario ambulaturus sum? Aliter πρόφορον i. e. proiectum ac provolans; quam vocem apud Pomponium restituit. Salmas. lib. pen. de verb. signific. Idem Labeo ait, prophurum, i. e. iterum, quodin adibus fieri solet, aedium est. Ubi intellexit prophora illa et moeniana, quae aedibus adici solebant, ex provolantibus et proiectis tabulatis composita, quae et eximi poterant haud difficulter: atque haec aedium nihilominus esse respondit. Foribus etiam adici solita, notat Isidorus: Moenius collega Crassi in Foro proiecit materias, ut essent loca in quibus spectantes insisterent, quae ex nomine eius moeniana appellata aec et slaria, quia patent soli, post haec alii lupide, alii materiâ aedificavêre: porticibus moeniana, et foribus et domibus adiecerunt. E quibus, quae foribus adiciebantur, et super ianuas exstruebantur, grandas Latini dicebant, Balcones hodie itali, Salmas. ad Spartian. in Pescennio Nigro c. 12. In comoedia quoque, Scena moeniana habuit. Nam cum priscae e ramis ac frondibus constitutae fuissent, cum racemis et corymbis, ac postea casae cum cellis: postremo ad magnificentiam auctae sunt proiectis et moenianis in Comoedia, in Tragoedia vero etiam praetoria, et palatia, regiae, turres. Iul. Caes. Scaliger Poetices l. 2. c. 21. Vide quoque supra, in Meniana, alibique passim.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Цирк — (circus) у древних римлян место конских скачек и состязаний в скорости езды на колесницах, а впоследствии и некоторых других зрелищ (единоборства гладиаторов, травли зверей и т. п.), происходивших в известные праздничные дни и называвшихся ludi… …   Энциклопедический словарь Ф.А. Брокгауза и И.А. Ефрона

  • Maenianum — bezeichnete im antiken Rom einen vorspringenden Balkon. Der Name leitete sich her von der angeblich von dem Zensor Gaius Maenius 318 v. Chr. eingerichteten Galerie über den tabernae auf dem Forum Romanum, von der Zuschauer die Gladiatorenkämpfe… …   Deutsch Wikipedia

  • Augustodunum — Autun Le théâtre romain d Autun Localisation Pays …   Wikipédia en Français

  • Цирк в древнем Риме — У этого термина существуют и другие значения, см. цирк. Амфитеатр и цирк в Трире. Реконструкция …   Википедия

  • Amphitheater — Amphitheater, für Tier und Gladiatorenkämpfe bestimmtes Schauhaus. Die ersten Bauten dieser Art waren wohl aus Holz errichtet. Das bedeutendste steinerne in das Kolosseum in Rom. Die Grundform ist elliptisch (Fig. 1) In der Mitte befindet sich… …   Lexikon der gesamten Technik

  • SOLARIUM Expositionis — in Collectan. Anastasii Biblioth. Post paululum ergo iusserunt inserri eum in Solarium expositionis, ut esset ibi, quatenus prospiceret Imperator per cancellos triclinii sui ea, quae futura er ant fieri: locus erat eminens Constantinopoli, in quo …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”